resultaat: 
0001Archieven van het stadsbestuur van Tiel en dorpsbestuur van Zandwijk, 1352 - 1812 (1858)
106Akte, waarbij de rechten van Tiel en Zandwijk worden vermeerderd door hertog Reinald III, 1371
Bestandnaam:
106-12.jpg
Datering:
1371
Omvang:
1 charter
Volgnummer:
1 van 1
Download
Hieronder kunt u het bestand downloaden: Download
Transcriptie

Nos Reynaldus dei gratia duc Ghelrie . Ac comes Zuytphanie .Universis presentia visuris salutem et rei geste noscere veritatem  .
Que geruntur in tempore ne labantur cum tempore scriptis et dictis testium expedit perhennari . Elucescat igitur universitati vestre /
quod
Nos opidum nostrum de Tyle et villam nostram de Zantwijc In omni Jure et conditionibus quibus serenissimus princeps felicis recor-
dationis dominus Heinricus Romanorum Imperator tenuit et possedit / tenere et pro nobis nostris heredibus et successoribus promittimus obser-
vare fide prestita corporali. Quod jus et condiciones tales sunt / In quibus prefatus Imperator dictos / Tyle et Zantwijc possidebat / scilicet quod burgeren
in Tyle et Zantwijc residentes et advenientes qui fecerint et facient jus et consuetudinem suorum burgeren liberi essent ab omni servitio quod dicitur
heervaert . Sed si nos noster dapifer seu officia[con]tus quicumque ad defendendam terram nostram seu ad jus nostrum persequendum dictos opidanos nostros
requisierimus nobis in hijs ac nostris justiciarijs pro toto posse suo fideliter assistere tenebuntur . Ita tamen quod eadem die qua super hoc moniti opidum
de Tyle predictum exierint seu villam redire valeant ad eandem . Ac a Theolonio In ducatu nostro Ghelrensi ac omnibus exactionibus ac coactionibus

quo ad proprium arbitrium corumdem etiam liberi erunt et soluti . Ac eosdem stare in omnibus secundum sententiam et judicium scabinorum opidi / ac
ville predictarum promittimus . Quam sententiam vel quod judicium moniti infra sex septimanas proferre tenebuntur . Et si dicti scabini sententiam vel
judicium inique protulerint . In domo nostra mediantibus septem paribus scabinatuum et non aliter reprobari poterunt et convinci . In quo Jure et
conditionibus Nos Reynaldus pro nobis ac nostris heredibus ac successoribus promisimus liberaliter ac contradictione quacumque remota firmiter / et
inviolabiliter tenere opidanos nostros prenotatos / Propter que prout superius scripta sunt opidani nostri nostre opidi de Tyle predicti nobis agrum unum qui
dicitur Borgad et alium qui dicitur Ham . Illi vero de Zantwijc Agrum qui dicitur Lantwert nobis et nostris heredibus ac successoribus perpetuo
tenendos et habendos contulerunt . In quorum confirmationis et ratificationis nostre testimonium et memoriam perpetuam sigillum nostrum presentibus
duximus apponendum . Actum et datum Anno domini millesimo Triscentesimo septuagesimo primo

REGEST
[1371]
Reynaldus, hertog van Ghelria, bevestigt en vermeerdert de rechten en vrijheden van de stad Tyle en van het Dorp Zantwijc. Actum et datum anno Domini millesimo triscentesimo septuagesimo primo. Het zegel is verloren.
Deze oorkonde is nagenoeg van dezelfde inhoud als inv.nr. 104, zie Gedenkw. II, bladzijde 162, noot. zie bij inv.nr. 104 de uitleg over de inhoud.

 

Gebruik CTRL + scroll om te scrollen